De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Itaque cum C.[*]( C. added by Pincianus. ) Caesar illi ducenta donaret, ridens reiecit ne dignam quidem summam iudicans, qua non accepta gloriaretur. Di deaeque, quam pusillo animo illum aut honorare voluit aut corrumpere ! Reddendum egregio viro testimonium est ;
ingentem rem ab illo diei audivi, cum miraretur Gai dementiam, quod se putasset tanti posse mutari. " Si temptare," inquit, " me constituerat, toto illi fui experiendus imperio."
Sapienti ergo donari aliquid potest, etiam si sapientis omnia sunt. Aeque nihil prohibet, cum omnia amicis dicamus esse communia, aliquid amico donari. Non enim milli sic cum amico communia omnia sunt, quomodo cum socio, ut pars mea sit, pars illius, sed quomodo patri matrique communes liberi
sunt, quibus cum duo sunt, non singuli singulos habent, sed singuli binos.