De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Si animus fortuita contempsit, si se supra

metus sustulit nec avida spe infinita complectitur, sed didicit a se petere divitias ; si deorum hominumque formidinem eiecit et scit non multum esse ab homine timendum, a deo nihil; si contemptor omnium, quibus torquetur vita, dum ornatur, eo perductus est, ut illi liqueat mortem nullius mali materiam esse, multorum finem ; si animum virtuti consecravit et, quacumque vocat illa, planum putat ; si sociale animal et in commune genitus mundum ut unam omnium domum spectat et conscientiam suam dis aperuit semperque tamquam in publico vivit se magis veritus quam alios : subductus ille tempestatibus in solido ac sereno stetit consummavitque scientiam utilem ac necessariam. Reliqua oblectamenta otii sunt ; licet enim iam in tutum retracto animo ad haec quoque excurrere cultum, non robur, ingeniis adferentia."