De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quosdam ipsa, quae premebat, potentia eripuit, et iudices, quem damnaturi erant causae, damnare gratiae noluerunt. Non tamen hi beneficium reo dederunt, quamvis profuerint, quia, quo missum sit telum, non quo pervenerit, quaeritur, et beneficium ab iniuria distinguit non eventus sed animus.
Adversarius meus, dum contraria dicit et iudicem superbia offendit et in unum testem temere
rem1 demittit, causam meam erexit ; non quaero, an pro me erraverit : contra me voluit.Nempe, ut gratus sim, velle debeo idem facere, quod ille, ut beneficium daret, debuit. Num quid est iniquius homine, qui eum odit, a quo in turba calcatus aut respersus aut, quo nollet, impulsus est ? Atqui quid est aliud, quod illum querellae eximat, cum in re sit iniuria, quam nescisse, quid faceret ?
Eadem res efficit, ne hic beneficium dederit, ne ille iniuriam fecerit ; et amicum et inimicum voluntas facit. Quam multos militiae morbus eripuit ! Quosdam, ne ad ruinam domus suae occurrerent, inimicus vadimonio tenuit ; ne in piratarum manus pervenirent, quidam naufragio consecuti sunt ; nec his tamen beneficium debemus, quia extra sensum officii casus est, nec inimico, cuius nos lis servavit, dum vexat ac detinet.
Non est beneficium, nisi quod a bona voluntate proficiscitur, nisi illud adcognoscit, qui dedit. Profuit aliquis mihi, dum nescit: nihil illi debeo. Profuit, cum vellet nocere : imitabor ipsum.
Ad primum illum revertamur. Ut gratiam referam, aliquid facere me vis ? Ipse, ut beneficium mihi daret, nihil fecit ! Ut ad alterum transeamus,
vis me huic gratiam referre, ut, quod a nolente accepi, volens reddam ? Nam quid de tertio loquar, qui ab iniuria in beneficium delapsus est ?Ut beneficium tibi debeam, parum est voluisse te dare ; ut non debeam, satis est noluisse. Beneficium enim voluntas nuda non efficit, sed, quod beneficium non esset, si optimae ac plenissimae voluntati fortuna defuisset, id aeque beneficium non est, nisi fortunam voluntas antecessit. Non enim profuisse te mihi oportet, ut ob hoc tibi obliger, sed ex destinato profuisse.