De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Separantur actiones nec de eo, quod agimus, et de eo, quod nobiscum agitur, confunditur formula. Si quis apud me pecuniam deposuerit, idem postea furtum mihi fecerit, et ego cum illo furti agam et ille mecum depositi."
Quae proposuisti, mi Liberalis, exempla certis legibus continentur, quas necesse est sequi. Lex legi non miscetur, utraque sua via it. Depositum habet actionem propriam tam mehercules quam furtum. Beneficium nulli legi subiectum est, me arbitro utitur ; licet mihi inter se comparare, quantum profuerit mihi quisque aut quantum nocuerit,
tum pronuntiare, utrum plus debeatur mihi an debeam.