De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
In magnis erroribus sunt, qui ingentis animi credunt proferre, donare, plurium sinum ac domum implere, cum ista interdum non magnus animus faciat, sed magna fortuna ; nesciunt, quanto interim maius ac difficilius sit capere, quam fundere. Nam, ut nihil alteri detraham, quoniam utrumque, ubi virtute fit, par est, non minoris est animi beneficium debere quam dare ; eo quidem operosius hoc quam illud, quo maiore diligentia custodiuntur accepta, quam dantur.
Itaque non est trepidandum, quam
cito reponamus, nec procurrendum intempestive, quia aeque delinquit, qui ad referendam gratiam suo tempore cessat, quam qui alieno properat. Positum est illi apud me ; nec illius nomine nec meo timeo. Bene illi cautum est ; non potest hoc beneficium perdere nisi mecum, immo ne mecum quidem. Egi illi gratias, id est, rettuli.Qui nimis de reddendo beneficio cogitat, nimis cogitare alterum de recipiendo putat. Praestet se in utrumque facilem. Si vult recipere beneficium, referamus reddamusque laeti ; si illud apud nos custodiri mavult, quid thensaurum eius eruimus ? Quid custodiam recusamus ? Dignus est cui, utrum volet, liceat. Opinionem quidem et famam eo loco habeamus, tamquam non ducere sed sequi debeat.
Bonum, mi Liberalis, habeas animum volo : In manibus terrae ; non hic te carmine longo atque per ambages et longa exorsa tenebo. Reliqua hic liber cogit, et exhausta materia circumspicio, non quid dicam, sed quid non dixerim ; boni tamen consules, quidquid ibi superest, cum tibi superfuerit.
Si voluissem lenocinari mihi, debuit paulatim opus crescere et ea pars in finem reservari, quam quilibet etiam satiatus appeteret. Sed quidquid maxime necessarium erat, in primum congessi; nunc, si quid effugit, recolligo. Nec mehercules, si me interroges, nimis ad rem existimo pertinere, ubi dicta sunt, quae Tegunt mores, prosequi cetera non in remedium animi, sed in exercitationem ingenii inventa.
Egregie enim hoc dicere Demetrius Cynicus, vir meo iudicio magnus, etiam si maximis comparetur, solet plus prodesse, si pauca praecepta sapientiae
teneas, sed illa in promptu tibi et in usu sint, quam si multa quidem didiceris, sed illa non habeas ad manum.