De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Si mihi non desideranti redderes, ingratus esses ; quanto ingratior es, qui desiderare me cogis ! Expecta ! Quare subsidere apud te munus meum non
vis ? Quare obligatum moleste te[*]( te added by Gruter. ) fers ? Quare quasi cum acerbo feneratore signare rationem parem properas ? Quid mihi negotium quaeris ? Quid in me deos immittis ? Quomodo exigeres, qui sic reddis ?Ante omnia ergo, Liberalis, hoc discamus, beneficia debere secure et occasiones reddendorum observare, non manu facere. Ipsam hanc cupiditatem primo quoque tempore liberandi se meminerimus ingrati esse ; nemo enim libenter reddit, quod invitus debet, et, quod apud se esse non vult, onus iudicat esse, non munus.
Quanto melius ac iustius in promptu habere merita amicorum et offerre, non ingerere, nec obaeratum se iudicare, quoniam beneficium commune vinculum est et inter se duos adligat ! Dic : " Nihil moror, quominus tuum revertatur; opto, hilaris accipias. Si necessitas alterutri nostrum imminet fatoque quodam datum est, ut aut tu cogaris beneficium recipere aut ego alterum[*]( alterum added by Gertz. ) accipere, det potius, qui solet. Ego paratus sum : Nulla mora in Turno est; ostendam hunc animum, cum primum tempus advenerit ; interim di testes sunt."