De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Multum interest, utrum properes referre gratiam, ut reddas beneficium, an ne debeas. Qui reddere vult, illius se commodo aptabit et idoneum illi venire tempus volet ; qui nihil aliud quam ipse liberari vult, quomodocumque ad hoc cupiet pervenire, quod est pessimae voluntatis.
" Ista," inquit, " festinatio nimium grati est ! " Id apertius exprimere non possum, quam si repetivero, quod dixi. Non vis reddere acceptum beneficium, sed effugere. Hoc dicere videris : " Quando isto carebo ? Quocumque modo mihi laborandum est, ne isti obligatus sim." Si optares, ut illi de suo solveres, multum abesse videreris a grato. Hoc, quod optas, iniquius
est ; exsecraris enim illum et caput sanctum tibi dira precatione defigis.Nemo, ut existimo, de immanitate animi tui dubitaret, si aperte illi paupertatem, si captivitatem, si famem ac metum imprecareris ; at quid interest, utrum vox ista sit voti tui an vis ? Aliquid enim horum optas. I nunc et hoc esse grati puta, quod ne ingratus quidem faceret, qui modo non usque in odium, sed tantum usque ad infitiationem beneficii perveniret !