De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Caesae sunt legiones et protinus scriptae ; fracta classis et intra paucos dies natavit nova ; saevitum est in opera publica ignibus, surrexerunt meliora consumptis. Tota vita Agrippae et Maecenatis vacavit locus. Quid ? Putem defuisse similes, qui adsumerentur, an ipsius vitium fuisse, quia maluit queri quam quaerere ?
Non est, quod existimemus Agrippam et Maecenatem solitos illi vera dicere ; qui si vixissent, inter dissimulantes fuissent. Regalis ingenii mos est in praesentium contumeliam amissa laudare et his virtutem dare vera dicendi, a quibus iam audiendi periculum non est.
Sed ut me ad propositum reducam, vides, quam facile sit gratiam referre felicibus et in summo humanarum
opum positis. Dic illis, non quod volunt audire, sed quod audisse semper volent ; plenas aures adulationibus aliquando vera vox intret ; da consilium utile. Quaeris, quid felici praestare possis ?