De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Cum in hunc modum multa undique iactarentur, quae hominem nimia aestimatione sui furentem concitarent, Demaratus Lacedaemonius solus dixit ipsam illam, qua sibi placeret, multitudinem indigestam et gravem metuendam esse ducenti; non enim vires
habere, sed pondus ; immodica numquam regi posse, nec diu durare, quidquid regi non potest. ""In primo," inquit, " statim monte Lacones obiecti dabunt sui experimentum. Tot ista gentium milia trecenti morabuntur ; haerebunt in vestigio fixi et commissas sibi angustias armis tuebuntur, corporibus obstruent ; tota illos Asia non movebit loco ; tantas minas belli et paene totius generis humani ruentis impetum paucissimi sistent.