De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

dum vindicant inexplorata pro certis flectique non minus existimant turpe quam vinci et perpetua credunt,

quae in summum perducta maxime nutant, ingentia super se ac suos regna fregerunt ; nec intellexerunt in illa scena vanis et cito diffluentibus bonis refulgente ex eo tempore ipsos nihil non adversi expectare debuisse, ex quo nihil veri audire potuerunt.

Cum bellum Graeciae indiceret Xerxes, animum tumentem oblitumque, quam caducis confideret, nemo non impulit. Alius aiebat non laturos nuntium belli et ad primam adventus famam terga versuros ;

alius nihil esse dubii, quin illa mole non vinci solum Graecia, sed obrui posset ; magis verendum, ne vacuas desertasque urbes invenirent et profugis hostibus vastae solitudines relinquerentur non habituris, ubi tantas vires exercere possent ;