De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Istud, quod suspicis, quo te divitem ac potentem putas, quam diu possides, sub nomine sordido iacet. Domus est, servus est, nummi sunt ; cum donasti, beneficium est.
Pateris," inquit, " nos aliquando beneficium non debere ei, a quo accepimus ; ergo ereptum est." Multa sunt, propter quae beneficium debere desinimus, non quia ablatum sed quia corruptum est. Aliquis reum me defendit, sed uxorem meam per vim stupro violavit ; non abstulit beneficium, sed opponendo illi parem iniuriam solvit me debito, et,
si plus laesit, quam ante profuerat, non tantum gratia extinguitur, sed ulciscendi querendique libertas fit, ubi in comparatione beneficii praeponderavit iniuria ; ita non aufertur beneficium, sed vincitur. Quid ?non tam duri quidam et tam scelerati patres sunt, ut illos aversari et eiurare ius fasque sit ? Numquid ergo illi abstulerunt, quae dederant ? Minime, sed impietas sequentium temporum commendationem omnis prioris officii sustulit. Non beneficium tollitur, sed beneficii gratia, et efficitur, non ne habeam, sed ne debeam. Tamquam pecuniam aliquis mihi credidit, sed domum meam incendit. Pensatum est creditum damno ; nec reddidi illi, nec tamen debeo.
Eodem modo et hic, qui aliquid benigne adversus me fecit, aliquid liberaliter, sed postea multa superbe, contumeliose, crudeliter, eo me loco posuit, ut proinde liber adversus eum essem, ac si nihil accepissem ; vim beneficiis suis attulit.
Colonum suum non tenet quamvis tabellis manentibus, qui segetem eius proculcavit, qui succidit arbusta, non quia recepit, quod pepigerat, sed quia, ne reciperet, effecit. Sic debitori suo creditor saepe damnatur, ubi plus ex alia causa abstulit, quam ex crediti petit.
Non tantum inter creditorem et debitorem iudex sedet, qui dicat:
" Pecuniam credidisti. Quid ergo est ? Pecus abegisti, servum eius occidisti, argentum, quod non emeras, possides ; aestimatione facta debitor discede, qui creditor veneras " ; inter beneficia quoque et iniurias ratio confertur.