De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quanto haec iustiora vota sunt, quae te in nullam occasionem differunt, sed gratum statim faciunt! Quid enim prohibet referre gratiam prosperis rebus ? Quam multa sunt, per quae, quidquid debemus, reddere etiam felicibus possumus ! Fidele consilium, adsidua conversatio, sermo comis et sine adulatione iucundus, aures, si deliberari velit, diligentes, tutae, si credere, convictus familiaritas. Neminem tam alte secunda posuerunt, ut non illi eo magis amicus desit, quia nihil absit.

Ista tristis et omni voto submovenda occasio ac procul repellenda. Ut gratus esse possis, iratis dis opus est ? Ne ex hoc quidem peccare te intellegis, quod melius cum eo agitur, cui ingratus es ? Propone animo tuo carcerem, vincula, sordes, servitutem, bellum, egestatem ; haec sunt occasiones voti tui. Si quis tecum contraxit, per ista dimittitur!