De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Denique qualia esse iudicas vota, quae nemo minus tibi volet, quam is, pro quo fiunt, succedere ? Pessime cum eo agis, cui vis a dis noceri, a te succurri, inique cum ipsis dis ; illis enim durissimas partes imponis, tibi humanas ; ut tu prosis, di nocebunt.
Si accusatorem submitteres, quem deinde removeres, si aliqua illum lite implicares, quam subinde discuteres, nemo de tuo scelere dubitaret. Quid
interest, utrum istuc fraude temptetur an voto, nisi quod potentiores illi adversarios quaeris ? Non est, quod dicas : " Quam enim illi iniuriam facio ?