De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Non vulneres me malo quam sanes. Potes inire gratiam, si, quia vulneratus sum, sanas, non, si vulneras, ut sanandus sim. Numquam cicatrix nisi conlata vulneri placuit, quod ita coisse gaudemus, ut non fuisse mallemus. Si hoc ei optares, cuius nullum beneficium haberes, inhumanum erat votum ; quanto inhumanius ei optas, cui beneficium debes !
Simul," inquit, " ut possim ferre illi opem, precor." Primum, ut te in media parte voti tui occupem, iam ingratus es ; nondum audio, quid illi velis praestare, scio, quid illum velis pati. Sollicitudinem illi et metum et maius aliquod imprecaris malum. Optas, ut ope indigeat : hoc contra illum est ; optas, ut ope tua indigeat : hoc pro te est. Non succurrere vis illi, sed solvere : qui sic properat, solvi vult, non solvere.
Ita, quod unum in voto tuo honestum videri poterat, ipsum turpe et ingratum est, nolle debere; optas enim, non ut tu facultatem habeas referendae gratiae, sed ut ille necessitatem implorandae. Superiorem te facis et, quod nefas est, bene meritum
ad pedes tuos mittis. Quanto satius est honesta voluntate debere, quam rationem per malam solvere !Si infitiareris, quod acceperas, minus peccares ; nihil enim, nisi quod dederat, amitteret. Nunc vis illum subici tibi, iactura rerum suarum et status mutatione in id devocari, ut infra beneficia sua iaceat. Gratum te putabo ? Coram eo, cui prodesse vis, opta! Votum tu istud vocas, quod inter gratum et inimicum potest dividi, quod non dubites adversarium et hostem fecisse, si extrema taceantur ?
Hostes quoque optaverunt capere quasdam urbes, ut servarent, et vincere quosdam, ut ignoscerent, nec ideo non hostilia vota, in quibus, quod mitissimum est, post crudelitatem venit.
Denique qualia esse iudicas vota, quae nemo minus tibi volet, quam is, pro quo fiunt, succedere ? Pessime cum eo agis, cui vis a dis noceri, a te succurri, inique cum ipsis dis ; illis enim durissimas partes imponis, tibi humanas ; ut tu prosis, di nocebunt.