De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
" Desinant," inquit, " velle." Hoc loco tibi illud occurrat : Quis tam demens est, ut eam neget voluntatem esse, cui non est periculum desinendi vertendique se in contrarium, cum ex diverso nemo aeque videri debeat velle, quam cuius voluntas usque eo
certa est, ut aeterna sit ? An, si is quoque vult, qui potest statim nolle, is non videbitur velle, in cuius naturam non cadit nolle ?" Agedum," inquit, " si possunt, resistant." Hoc dicis : " Omnia ista ingentibus intervallis diducta et in custodiam universi disposita stationes suas deserant ; subita confusione rerum sidera sideribus incurrant, et rupta rerum concordia in ruinam divina labantur, contextusque velocitatis citatissimae in tot saecula promissas vices in medio itinere destituat, et, quae nunc alternis eunt redeuntque opportunis libramentis mundum ex aequo temperantia, repentino concrementur incendio, et ex tanta varietate solvantur atque eant in unum omnia ; ignis cuncta possideat, quem deinde pigra nox occupet, et profunda vorago tot deos sorbeat." Est tanti, ut tu coarguaris, ista concidere ? Prosunt tibi etiam invito euntque ista tua causa, etiam si maior illis alia ac prior causa est.
Adice nunc, quod non externa cogunt deos, sed sua illis in lege aeterna voluntas est. Statuerunt, quae non mutarent ; itaque non possunt videri facturi aliquid, quamvis nolint, quia, quidquid desinere non
possunt, perseverare voluerunt, nec umquam primi consilii deos paenitet.Sine dubio stare illis et desciscere in contrarium non licet, sed non ob aliud, quam quia vis sua illos in proposito tenet ; nec imbecillitate permanent, sed quia non libet ab optimis aberrare et sic ire decretum est.
In prima autem illa constitutione, cum universa disponerent, etiam nostra viderunt rationemque hominis habuerunt; itaque non possunt videri sua tantum causa decurrere et explicare opus suum, quia pars operis et nos sumus. Debemus ergo et soli et lunae et ceteris caelestibus beneficium, quia, etiam si potiora illis sunt, in quae oriuntur, nos tamen in maiora ituri iuvant.
Adice, quod ex destinato iuvant, ideoque obligati sumus, quia non in beneficium ignorantium incidimus, sed haec, quae accipimus, accepturos scierunt ; et quamquam maius illis propositum sit maiorque actus sui fructus, quam servare mortalia, tamen in nostras quoque utilitates a principio rerum praemissa mens est et is ordo mundo datus, ut appareat curam nostri non inter ultima habitam.
Debemus parentibus nostris pietatem, et multi non, ut gignerent, coierant.
Di non possunt videri nescisse, quid effecturi essent, eum omnibus alimenta protinus et auxilia providerint, nec eos per neclegentiam genuere, quibus tam multa generabant. Cogitavit nos ante natura, quam fecit, nec tam leve opus sumus, ut illi potuerimus excidere.