De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Non quia pluris est, quod vendiderunt, quam emimus, sed quia nobis ipsis aliquid praestiterunt. Ille magis pependit, quam medico necesse est ; pro me, non pro fama artis extimuit ; non fuit contentus remedia monstrare : et admovit ; inter sollicitos adsedit, ad suspecta tempora occurrit ; nullum ministerium illi oneri, nullum fastidio fuit ;
gemitus meos non securus audivit; in turba multorum invocantem ego illi potissima curatio fui ; tantum aliis vacavit, quantum mea valetudo permiserat : huic ego non tamquam medico sed tamquam amico obligatus
sum.Alter rursus docendo et laborem et taedium tulit ; praeter illa, quae a praecipientibus in commune dicuntur, aliqua instillavit ac tradidit, hortando bonam indolem erexit et modo laudibus fecit animum, modo admonitionibus discussit desidiam ;