De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Murus nos ab hostibus tutos et a subitis latronum incursionibus praestat ; notum est tamen, illas turres pro securitate publica propugnacula habituras excitaturus faber quid in diem mereat.

Infinitum erit, si latius exempla conquiram, quibus appareat parvo magna constare. Quid ergo ? Quare et medico et praeceptori plus quiddam debeo

nec adversus illos mercede defungor ? Quia ex medico et praeceptore in amicum transeunt et nos non arte, quam vendunt, obligant, sed benigna et familiari voluntate.

Itaque medico, si nihil amplius quam manum tangit et me inter eos, quos perambulat, ponit sine ullo adfectu facienda aut vitanda praecipiens, nihil amplius debeo, quia me non tamquam amicum videt, sed tamquam imperatorem.