De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Itaque, si praetorem te factura esset decem captivorum redemptio, decem autem soli captivi essemus, nemo quicquam tibi deberet ex nobis, quia nihil haberes, quod cuiquam imputares, a tua utilitate seductum. Non sum invidus beneficii interpres nec desidero illud mihi tantum dari, sed et mihi."

" Quid ergo ? " inquit ; " si in sortem nomina vestra coici iussissem, et tuum nomen inter redimendos exisset, nihil deberes mihi ?

" Immo deberem, sed exiguum ; quid sit hoc, dicam. Aliquid istic mea causa facis, quod me ad fortunam redemptionis admittis ; quod nomen meum exit, sorti debeo, quod exire potuit, tibi. Aditum mihi ad beneficium tuum dedisti, cuius maiorem partem fortunae debeo, sed hoc ipsum tibi, quod fortunae debere potui.