De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
tua, quod redimis, mea, quod me redimis ; tibi enim ad utilitatem tuam satis est quoslibet redemisse.
Itaque debeo, non quod redimis me, sed quod eligis ; poteras enim et alterius redemptione idem consequi, quod mea. Utilitatem rei partiris mecum et me in beneficium recipis duobus profuturum. Praefers me aliis ; hoc totum mea causa facis.Itaque, si praetorem te factura esset decem captivorum redemptio, decem autem soli captivi essemus, nemo quicquam tibi deberet ex nobis, quia nihil haberes, quod cuiquam imputares, a tua utilitate seductum. Non sum invidus beneficii interpres nec desidero illud mihi tantum dari, sed et mihi."
" Quid ergo ? " inquit ; " si in sortem nomina vestra coici iussissem, et tuum nomen inter redimendos exisset, nihil deberes mihi ?
" Immo deberem, sed exiguum ; quid sit hoc, dicam. Aliquid istic mea causa facis, quod me ad fortunam redemptionis admittis ; quod nomen meum exit, sorti debeo, quod exire potuit, tibi. Aditum mihi ad beneficium tuum dedisti, cuius maiorem partem fortunae debeo, sed hoc ipsum tibi, quod fortunae debere potui.