De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quemadmodum ei, qui voluit mihi quidem pecuniam credere, sed non dedit, nihil debeo, ita ei, qui voluit mihi beneficium dare, sed non potuit, amicus quidem ero sed non obligatus ; et volam illi aliquid praestare (nam et ille voluit mihi), ceterum, si benigniore usus fortuna praestitero, beneficium dedero, non gratiam rettulero. Ille mihi gratiam referre debebit ; hinc initium fiet, a me numerabitur.

Intellego iam, quid velis quaerere ; non opus est te dicere ; vultus tuus loquitur. " Si quis sua nobis causa profuit, eine," inquis, " debetur aliquid ? Hoc enim saepe te conquerentem audio, quod quaedam homines sibi praestant, aliis imputant." Dicam, mi Liberalis ; sed prius istam quaestiunculam dividam et rem aequam ab iniqua separabo.