De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
" Beneficium," inquit, " sibi dare oportet ; ergo et referre gratiam oportet." Primum illud falsum est, ex quo pendent sequentia ; nemo enim sibi beneficium dat, sed naturae suae paret, a qua ad caritatem sui compositus est, unde summa illi cura est nocitura vitandi, profutura appetendi.
Itaque nec liberalis est, qui sibi donat, nec clemens, qui sibi ignoscit, nec misericors, qui malis suis tangitur. Quod aliis praestare liberalitas est, clementia, misericordia, sibi praestare natura est. Beneficium res voluntaria est, at prodesse sibi necessarium est. Quo quis plura beneficia dedit, beneficentior est; quis umquam laudatus est, quod sibi ipse fuisset auxilio ? Quod se eripuisset latronibus ? Nemo sibi beneficium dat, non magis quam hospitium ; nemo sibi donat, non magis quam credit.
Si dat sibi quisque beneficium, semper dat, sine intermissione dat, inire beneficiorum suorum non potest numerum. Quando ergo gratiam referet, cum per hoc ipsum, quo gratiam refert, beneficium
det ? Quomodo enim discernere poteris, utrum det sibi beneficium an reddat, cum intra eundem hominem res geratur ? Liberavi me periculo : beneficium mihi dedi. Iterum me periculo libero : utrum do beneficium an reddo ?