De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Ut in orbe ac pila nihil imum est, nihil summum, nihil extremum, nihil primum, quia motu ordo mutatur et quae sequebantur praecedunt et quae occidebant oriuntur, omnia, quomodocumque ierunt, in idem revertuntur, ita in homine existima fieri ; cum illum in multa mutaveris, unus est. Cecidit se : iniuriarum cum quo agat, non habet ; adligavit et clusit : de vi non tenetur ; beneficium sibi dedit : danti protinus reddidit.
Rerum natura nihil dicitur perdere, quia, quidquid illi avellitur, ad illam redit, nec perire quicquam potest, quod, quo excidat, non habet, sed eodem revolvitur, unde discedit. " Quid simile," inquis, " hoc exemplum habet huic propositae quaestioni ? "
Dicam. Puta te ingratum esse : non perit beneficium
, habet illud, qui dedit. Puta te recipere nolle : apud te est, antequam redditur. Non potes quicquam amittere, quia, quod detrahitur, nihilo minus tibi adquiritur. Intra te ipsum orbis agitur ; accipiendo das, dando accipis." Beneficium," inquit, " sibi dare oportet ; ergo et referre gratiam oportet." Primum illud falsum est, ex quo pendent sequentia ; nemo enim sibi beneficium dat, sed naturae suae paret, a qua ad caritatem sui compositus est, unde summa illi cura est nocitura vitandi, profutura appetendi.
Itaque nec liberalis est, qui sibi donat, nec clemens, qui sibi ignoscit, nec misericors, qui malis suis tangitur. Quod aliis praestare liberalitas est, clementia, misericordia, sibi praestare natura est. Beneficium res voluntaria est, at prodesse sibi necessarium est. Quo quis plura beneficia dedit, beneficentior est; quis umquam laudatus est, quod sibi ipse fuisset auxilio ? Quod se eripuisset latronibus ? Nemo sibi beneficium dat, non magis quam hospitium ; nemo sibi donat, non magis quam credit.
Si dat sibi quisque beneficium, semper dat, sine intermissione dat, inire beneficiorum suorum non potest numerum. Quando ergo gratiam referet, cum per hoc ipsum, quo gratiam refert, beneficium
det ? Quomodo enim discernere poteris, utrum det sibi beneficium an reddat, cum intra eundem hominem res geratur ? Liberavi me periculo : beneficium mihi dedi. Iterum me periculo libero : utrum do beneficium an reddo ?Deinde, ut primum illud concedam dare nos nobis beneficium, quod sequitur, non concedam; nam etiam si damus, non debemus. Quare ? Quia statim recipimus. Accipere beneficium me oportet, deinde debere, deinde referre ; debendi locus non est, quia sine ulla mora recipimus. Dat nemo nisi alteri, debet nemo nisi alteri, reddit nemo nisi alteri. Id intra unum non potest fieri, quod totiens duos exigit.