De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Natura prius est, ut quis debeat, deinde, ut gratiam referat ; debitor non est sine creditore, non magis quam maritus sine uxore aut sine filio pater ; aliquis dare debet, ut aliquis accipiat. Non est dare nec accipere in dexteram manum ex sinistra transferre.

Quomodo nemo se portat, quamvis corpus suum moveat et transferat, quomodo nemo, quamvis pro se dixerit, adfuisse sibi dicitur nec statuam sibi tamquam patrono suo ponit, quomodo aeger, cum cura sua convaluit, mercedem a se non exigit, sic in omni negotio, etiam cum aliquid, quod prodesset sibi, fecerit, non tamen debebit referre gratiam sibi,

quia non habebit, cui referat.

Ut concedam aliquem dare sibi beneficium, dum dat, et recipit ; ut concedam aliquem a se accipere beneficium, dum accipit, reddit. Domi, quod aiunt, versura fit et velut lusorium nomen statim transit ; neque enim alius dat quam accipit, sed unus atque idem. Hoc verbum " debere " non habet nisi inter duos locum ; quomodo ergo in uno consistet, qui se obligando liberat ?