De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
dicere solemus : ' Sine, loquar mecum ' et ' Ego mihi aurem pervellam.' Quae si vera sunt, quemadmodum aliquis sibi irasci debet, sic et gratias agere ; quomodo obiurgare se, sic et laudare se ; quomodo damno sibi esse, sic et lucro potest. Iniuria et beneficium contraria sunt ; si de aliquo dicimus : ' Iniuriam sibi fecit,' poterimus dicere et : ' Beneficium sibi dedit.' "
Natura prius est, ut quis debeat, deinde, ut gratiam referat ; debitor non est sine creditore, non magis quam maritus sine uxore aut sine filio pater ; aliquis dare debet, ut aliquis accipiat. Non est dare nec accipere in dexteram manum ex sinistra transferre.