De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quem magis admiraberis, quam qui imperat sibi, quam qui se habet in potestate ? Gentes facilius est barbaras impatientesque arbitrii alieni regere, quam animum suum continere et tradere sibi. Platon, inquit, agit

Socrati gratias, quod ab illo didicit ; quare Socrates sibi non agat, quod ipse se docuit ? M. Cato ait : ' Quod tibi deerit, a te ipso mutuare.' Quare donare mihi non possim, si commodare possum ? Innumerabilia sunt, in quibus consuetudo nos dividit ;

dicere solemus : ' Sine, loquar mecum ' et ' Ego mihi aurem pervellam.' Quae si vera sunt, quemadmodum aliquis sibi irasci debet, sic et gratias agere ; quomodo obiurgare se, sic et laudare se ; quomodo damno sibi esse, sic et lucro potest. Iniuria et beneficium contraria sunt ; si de aliquo dicimus : ' Iniuriam sibi fecit,' poterimus dicere et : ' Beneficium sibi dedit.' "

Natura prius est, ut quis debeat, deinde, ut gratiam referat ; debitor non est sine creditore, non magis quam maritus sine uxore aut sine filio pater ; aliquis dare debet, ut aliquis accipiat. Non est dare nec accipere in dexteram manum ex sinistra transferre.