De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Et quid tantum erat accepturus, quantum dabat, si ostendisset hominem vitae ac mortis peritum utriusque fines tenentem ? Si regem in luce media errantem ad rerum naturam admisisset usque eo eius ignarum, ut, quo die solis defectio fuit,regiam eluderet et filium, quod in luctu ac rebus adversis moris est, tenderet ?

Quantum fuisset beneficium, si timentem e latebris suis extraxisset et bonum animum habere iussisset dicens : " Non est ista solis defectio, sed duorum siderum coitus, cum luna humiliore currens via infra ipsum solem orbem suum posuit et illum obiectu sui abscondit ; quae modo partes eius exiguas, si in transcursu strinxit, obducit, modo plus tegit, si maiorem partem sui obiecit, modo excludit totius adspeetum, si recto libramento inter solem terrasque media successit.

Sed iam ista sidera hoc et illo diducet velocitas sua ; iam recipient diem terrae, et hic ibit ordo per saecula dispositosque ac praedictos dies habet, quibus sol intercursu lunae vetetur omnes radios effundere. Paulum expecta ; iam emerget, iam istam velut nubem relinquet, iam exsolutus impedimentis

lucem suam libere mittet."