De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Archelaus rex Socratem rogavit, ut ad se veniret ; dixisse Socrates traditur nolle se ad eum venire, a quo acciperet beneficia, cum reddere illi paria non posset. Primum in ipsius potestate erat non accipere ; deinde ipse dare beneficium prior incipiebat, veniebat enim rogatus et id dabat, quod utique ille non erat Socrati redditurus. Etiamnunc Archelaus daturus erat aurum et argentum recepturus contemptum auri et argenti: non poterat referre Archelao Socrates

gratias ?

Et quid tantum erat accepturus, quantum dabat, si ostendisset hominem vitae ac mortis peritum utriusque fines tenentem ? Si regem in luce media errantem ad rerum naturam admisisset usque eo eius ignarum, ut, quo die solis defectio fuit,regiam eluderet et filium, quod in luctu ac rebus adversis moris est, tenderet ?