De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Sed ex beneficio," inquit, " creditum facis." Minime ; non enim exigo, sed repeto, et ne repeto quidem, sed admoneo. Num ultima quoque me necessitas in hoc aget, ut ad eum veniam, cum quo mihi diu luctandum sit ? Si[*]( si added by Gruter. ) quis tam ingratus est, ut illi non sit satis admoneri, eum transibo nec dignum iudicabo, qui gratus esse cogatur.

Quomodo fenerator quosdam debitores non appellat, quos scit decoxisse et in quorum pudorem nihil superest, nisi quod pereat, sic ego quosdam ingratos palam ac pertinaciter praeteribo nec ab ullo beneficium repetam, nisi a quo non ablaturus ero, sed recepturus.

Multi sunt, qui nec negare sciant, quod acceperunt, nec referre, qui nec tam boni sunt quam grati nec tam mali quam ingrati, segnes et tardi, lenta nomina, non mala. Hos ego non appellabo, sed commonefaciam et ad officium aliud agentes reducam

. Qui statim mihi sic respondebunt : " Ignosce ; non mehercules scivi hoc te desiderare, alioqui ultro obtulissem ; rogo, ne me ingratum existimes ; memini, quid mihi praestiteris." Hos ego quare dubitem et sibi meliores et mihi facere ? Quemcumque potuero, peccare prohibebo ;