De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Verba sunt ista. Quam diu me nihil urguet, quam diu fortuna nihil cogit, perdam potius beneficium quam repetam. Sed si de salute liberorum agitur, si in periculum uxor deducitur, si patriae salus ac libertas mittit me etiam, quo ire nollem, imperabo pudori meo et testabor omnia me fecisse, ne opus esset mihi auxilio hominis ingrati; novissime recipiendi beneficii necessitas repetendi verecundiam vincet. Deinde, eum bono viro beneficium do, sic do tamquam numquam repetiturus, nisi fuerit necesse.
" Sed lex," inquit, " non permittendo exigere vetuit." Multa legem non habent nec actionem, ad quae consuetudo vitae humanae omni lege valentior dat aditum. Nulla lex iubet amicorum secreta non eloqui; nulla lex iubet fidem etiam inimico praestare ; quae lex ad id praestandum nos, quod alicui promisimus, adligat ? Nulla. Querar tamen cum eo, qui arcanum sermonem non continuerit, et fidem datam nec servatam indignabor.