De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Dicet aliquis : " Quid tanto opere quaeris, cui dederis beneficium, tamquam repetiturus aliquando ? Sunt, qui numquam iudicent esse repetendum, et has causas adferunt. Indignus etiam repetenti non reddet, dignus ipse per se referet. Praeterea, si bono viro dedisti, expecta, ne iniuriam illi facias appellando, tamquam sua sponte redditurus non fuisset. Si malo viro dedisti, plectere ; beneficium vero ne corruperis creditum faciendo. Praeterea lex, quod non iussit repeti, vetuit."