De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
" Non," inquit ; " quaedam enim in alios conferuntur, sed ad nos usque permanant ; ab eo autem exigi quidque debet, in quem confertur, sicut pecunia ab eo petitur, cui credita est, quamvis ad me illa aliquo modo venerit. Nullum beneficium est, cuius non commodum et proximos tangat, non numquam etiam longius positos ;
non quaeritur, quo beneficium ab eo, cui datum est, transierit, sed ubi
primo collocetur ; a reo tibi ipso et a capite repetitio est." Quid ergo ? Oro te, non dicis : " Filium mihi donasti, et, si hic perisset, victurus non fui " ? Pro eius vita beneficium non debes, cuius vitam tuae praefers ? Etiamnunc, cum filium tuum servavi, ad genua procumbis, dis vota solvis tamquam ipse servatus ; illae voces exeunt tibi :" Nihil mea interest, an me servaveris ; duos servasti, immo me magis." Quare ista dicis, si non accipis beneficium ? " Quia et, si filius meus pecuniam mutuam sumpserit, creditori numerabo, non tamen ideo ego debuero ; quia et, si filius meus in adulterio deprensus erit, erubescam, non ideo ego ero adulter.
Dico me tibi obligatum pro filio, non quia sum, sed quia volo me offerre tibi debitorem voluntarium. At pervenit ad me summa ex incolumitate eius voluptas, summa utilitas, et orbitatis gravissimum vulnus effugi. Non quaeritur nunc, an profueris mihi, sed an beneficium dederis ; prodest enim et animal et lapis et herba, nec tamen beneficium dant, quod numquam datur nisi a volente.