De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Ingrati publice sumus. Se quisque interroget: nemo non aliquem queritur ingratum. Atqui non potest fieri, ut omnes querantur, nisi querendum est de omnibus : omnes ergo ingrati sunt. Ingrati sunt[*]( Ingrati sunt added by Gertz ; omitted by Hosius. ) tantum ? Et cupidi omnes et maligni omnes et timidi omnes, illi in primis, qui videntur audaces. Adice : et ambitiosi omnes sunt et impii omnes. Sed non est, quod irascaris ; ignosce illis, omnes insaniunt.
Nolo te ad incerta revocare, ut dicam : " Vide, quam ingrata sit iuventus ! Quis non patris sui supremum diem, ut innocens sit, optat ? Ut moderatus sit, expectat ? Ut pius, cogitat ? Quotus quisque uxoris optimae mortem timet, ut non et computet ? Cui, rogo, litigatori defenso tam magni beneficii ultra res proximas memoria duravit ? "
Illud in confesso est : quis sine querella moritur ? Quis extremo die dicere audet :
Quis non recusans, quis non gemens exit ? Atqui hoc ingrati est non esse contentum praeterito tempore. Semper pauci dies erunt, si illos numeraveris.
- Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi ?
Cogita non esse summum bonum in tempore ; quantumcumque est, boni consules. Ut prorogetur tibi dies mortis, nihil proficitur ad felicitatem, quoniam mora non fit beatior vita sed longior.