De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ingratus Cn. Pompeius, qui pro tribus consulatibus, pro triumphis tribus, pro tot honoribus, quos ex maxima parte immaturus invaserat, hanc gratiam rei publicae reddidit, ut in possessionem eius alios quoque induceret quasi potentiae suae detracturus invidiam, si, quod nulli licere debebat, pluribus licuisset ; dum extraordinaria concupiscit imperia, dum provincias, ut eligat, distribuit, dum ita cum tertio rem publicam

dividit, ut tamen in sua domo duae partes essent, eo redegit populum Romanum, ut salvus esse non posset nisi beneficio servitutis.

Ingratus ipse Pompei hostis ac victor ; a Gallia Germaniaque bellum in urbem circumegit, et ille plebicola, ille popularis castra in circo Flaminio posuit propius, quam Porsinae fuerant. Temperavit quidem ius crudelitatemque victoriae ; quod dicere solebat, praestitit: neminem occidit nisi armatum. Quid ergo est ? Ceteri arma cruentius exercuerunt, satiata tamen aliquando abiecerunt ; hic gladium cito condidit, numquam posuit.