De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
"At quomodo ingratum vocas eo non reddito, quod negas esse beneficium ? " Quaedam, etiam si vera non sunt, propter similitudinem eodem vocabulo comprehensa sunt. Sic pyxidem et argenteam et auream dicimus ; sic inlitteratum non ex toto rudem,
sed ad litteras altiores non perductum ; sic, qui male vestitum et pannosum vidit, nudum vidisse se dicit. Beneficia ista non sunt, habent tamen beneficii speciem." Quomodo ista sunt tamquam beneficia, sic et ille tamquam ingratus est, non ingratus." Falsum est, quia illa beneficia et qui dat appellat et qui accipit. Ita, qui veri beneficii speciem fefellit, tam ingratus est quam veneficus, qui soporem, cum venenum esse crederet, miscuit.