De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nobis itaque beneficia esse non placet, quae non sunt animum factura meliorem ; commoda tamen illa esse et expetenda non negamus. Haec et viro bono dare malus potest et accipere a bono, ut pecuniam et vestem et honores et vitam ; quae si non reddit, in ingrati nomen incidet.

"At quomodo ingratum vocas eo non reddito, quod negas esse beneficium ? " Quaedam, etiam si vera non sunt, propter similitudinem eodem vocabulo comprehensa sunt. Sic pyxidem et argenteam et auream dicimus ; sic inlitteratum non ex toto rudem,

sed ad litteras altiores non perductum ; sic, qui male vestitum et pannosum vidit, nudum vidisse se dicit. Beneficia ista non sunt, habent tamen beneficii speciem.

" Quomodo ista sunt tamquam beneficia, sic et ille tamquam ingratus est, non ingratus." Falsum est, quia illa beneficia et qui dat appellat et qui accipit. Ita, qui veri beneficii speciem fefellit, tam ingratus est quam veneficus, qui soporem, cum venenum esse crederet, miscuit.

Cleanthes vehementius agit. " Licet," inquit, " beneficium non sit, quod accepit, ipse tamen ingratus est, quia non fuit redditurus, etiam si accepisset.