De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Dicitur nemo ingratus esse ; id sic colligitur: " Beneficium est, quod prodest ; prodesse autem nemo homini malo potest, ut dicitis Stoici; ergo beneficium non accipit malus,---ingratus est.
" Etiamnunc beneficium honesta et probabilis res est; apud malum nulli honestae rei aut probabili locus est, ergo nec beneficio ; quod si accipere non potest, ne reddere quidem debet, et ideo non fit ingratus." Etiamnunc, ut dicitis, bonus vir omnia recte facit; si omnia recte facit, ingratus esse non potest. Malo viro beneficium nemo dare potest. Bonus beneficium reddit, malus non accipit ; quod si est, nec bonus quisquam ingratus est nec malus. Ita ingratus in rerum natura est nemo, et hoc inane nomen."[*]( nomen added by Erasmus ; omitted by Hosius. )
Unum est apud nos bonum, honestum. Id pervenire ad malum non potest ; desinet enim malus esse, si ad illum virtus intraverit ; quam diu autem malus est, nemo illi dare beneficium potest, quia mala bonaque dissentiunt nec in unum eunt. Ideo nemo illi prodest, quia, quidquid ad illum pervenit, id pravo usu corrumpitur.
Quemadmodum stomachus morbo vitiatus et colligens bilem, quoscumque accepit cibos, mutat et omne alimentum in causam doloris trahit, ita animus scaevus, quidquid illi commiseris, id onus suum et perniciem et occasionem miseriae facit. Felieissimis itaque opulentissimisque plurimum aestus subest minusque se inveniunt, quo in maiorem materiam inciderunt, qua fluctuarentur.
Ergo nihil potest ad malos pervenire, quod prosit, immo nihil, quod non noceat. Quaecumque enim illis contigerunt
, in naturam suam vertunt et extra speciosa profuturaque, si meliori darentur, illis pestifera sunt. Ideo nec beneficium dare possunt, quoniam nemo potest, quod non habet, dare ; hic bene faciendi voluntate caret.Sed quamvis haec ita sint, accipere etiam malus tamen quaedam potest, quae beneficiis similia sint, quibus non redditis ingratus erit. Sunt animi bona, sunt corporis, sunt fortunae. Illa animi bona a stulto ac malo submoventur ; ad haec admittitur, quae et accipere potest et debet reddere, et, si non reddit, ingratus est. Nec hoc ex nostra tantum constitutione. Peripatetici quoque, qui felicitatis humanae longe lateque terminos ponunt, aiunt minuta beneficia perventura ad malos ; haec qui non reddit, ingratus est.
Nobis itaque beneficia esse non placet, quae non sunt animum factura meliorem ; commoda tamen illa esse et expetenda non negamus. Haec et viro bono dare malus potest et accipere a bono, ut pecuniam et vestem et honores et vitam ; quae si non reddit, in ingrati nomen incidet.