De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
" Beneficium est, quod quis non sua causa
dat, sed eius, cui dat ; is autem, qui sibi beneficium dat, sua causa dat ; non est ergo beneficium.Videor tibi iam illud, quod in principio dixeram, mentitus. Dicis me abesse ab eo, qui operae pretium facit, immo totam operam bona fide perdere. Expecta, et iam hoc verius dices, simul te ad has latebras perduxero, ex quibus cum evaseris, nihil amplius eris adsecutus, quam ut eas difficultates effugeris, in quas licuit non descendere.