De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Idem ipso vocabulo apparet, in quo hoc continetur, " bene fecisse " ; nemo autem sibi bene facit, non magis quam sibi favet, quam suarum partium est. Diutius hoc et pluribus exemplis licet prosequi.

Quidni ? cum inter ea sit habendum beneficium, quae secundam personam desiderant. Quaedam, cum sint honesta, pulcherrima, summae virtutis, nisi in altero non habent locum. Laudatur et inter maxima humani generis bona fides colitur ; num quis ergo dicitur sibi fidem praestitisse ?