De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
" Dicitis," inquit, " diligenter eligendos, quibus beneficia demus, quia ne agricolae quidem semina harenis committant ; quod si verum est, nostram utilitatem in beneficiis dandis sequimur, quemadmodum in arando serendoque ; neque enim serere per se res expetenda est. Praeterea quaeritis, ubi et quomodo detis[*]( ubi et quomodo detis added by Gertz. ) beneficium, quod non esset faciendum, si per se beneficium dare expetenda res esset, quoniam, quocumque loco et quocumque modo daretur, beneficium erat."
Honestum propter nullam aliam causam quam propter ipsum sequimur ; tamen, etiam si nihil aliud sequendum est, quaerimus, quid[*]( quid O : cui Hosius after Gertz. ) faciamus et quando et quemadmodum ; per haec enim constat. Itaque, cum eligo, cui dem beneficium, id
ago, ut quandoque beneficium sit, quia, si turpi datur, nec honestum esse potest nec beneficium.