De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Narravit Philippo naufragium suum, auxilium tacuit et protinus petit, ut sibi cuiusdam praedia donaret. Ille quidam erat hospes eius, is ipse, a quo receptus erat, a quo sanatus. Multa interim reges in bello praesertim opertis oculis donant. " Non sufficit homo iustus tot armatis cupiditatibus, non potest quisquam eodem tempore et bonum virum et bonum ducem agere. Quomodo tot milia hominum insatiabilia satiabuntur ?
Quid habebunt, si suum quisque habuerit ?" Haec Philippus sibi dixit, cum illum induci in bona, quae petebat, iussit. Expulsus bonis suis ille non ut rusticus iniuriam tacitus tulit contentus, quod non et ipse donatus esset, sed Philippo epistulam strictam ac liberam scripsit ; qua accepta ita exarsit, ut statim Pausaniae mandaret, bona priori domino restitueret, ceterum improbissimo militi, ingratissimo hospiti, avidissimo naufrago stigmata inscriberet ingratum hominem testantia.
Dignus quidem fuit, cui non inscriberentur illae litterae, sed insculperentur, qui hospitem suum nudo et naufrago similem in id, in[*]( in commonly added. ) [*](5) quo iacuerat ipse, litus expulerat. Sed videbimus, quis modus poenae servandus fuerit ; auferendum utique fuit, quod summo scelere invaserat. Quis autem poena eius moveretur ? Id commiserat, propter quod nemo misereri misericors posset.