De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Non mutat sapiens consilium omnibus
his manentibus, quae erant, cum sumeret ; ideo numquam illum paenitentia subit, quia nihil melius illo tempore fieri potuit, quam quod factum est, nihil melius constitui, quam constitutum est ; ceterum ad omnia cum exceptione venit : "Si nihil inciderit, quod impediat." Ideo omnia illi succedere dicimus et nihil contra opinionem accidere, quia praesumit animo posse aliquid intervenire, quod destinata prohibeat.Imprudentium ista fiducia est fortunam sibi spondere ; sapiens utramque partem eius cogitat ; scit, quantum liceat errori, quam incerta sint humana, quam multa consiliis obstent ; ancipitem rerum ac lubricam sortem suspensus sequitur, consiliis certis incertos eventus expendit. Exceptio autem, sine qua nihil destinat, nihil ingreditur, et hic illum tuetur.