De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Expecta, ut nisi bene cessura non facias et nisi comperta veritate nil noveris : relicto omni actu vita consistit. Cum veri similia me in hoc

aut in illud impellant, non vera, ei beneficium dabo, quem veri simile erit gratum esse.

" Multa," inquit, " intervenient, propter quae et malus pro bono surrepat et bonus pro malo displiceat ; fallaces enim sunt rerum species, quibus credidimus." Quis negat ? Sed nihil aliud invenio, per quod cogitationem regam. His veritas mihi vestigiis sequenda est, certiora non habeo ; haec ut quam diligentissime aestimem, operam dabo nec cito illis adsentiar.