De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
habet enim omnia nequitiae semina ; tamen proprie ingratus appellatur, qui ad hoc vitium vergit. Huic ergo beneficium non dabo.
Quomodo male filiae suae consulet, qui illam contumeliose et saepe repudiate collocavit, malus pater familiae habebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam mandaverit, quomodo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupillorum spoliatorem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.
" Di quoque," inquit, " multa ingratis tribuunt." Sed illa bonis paraverunt; contingunt autem etiam malis, quia separari non possunt. Satius est autem prodesse etiam malis propter bonos, quam bonis deesse propter malos. Ita, quae refers, diem, solem, hiemis aestatisque cursus et media veris autumnique temperamento imbres et fontium haustus, ventorum statos flatus pro universis invenerunt ; excerpere singulos non potuerunt.
Rex honores dignis dat, congiarium et indignis ; frumentum publicum tam fur quam periurus et adulter accipiunt et sine dilectu morum, quisquis incisus est ;
quidquid aliud est, quod tamquam civi, non tamquam bono datur, ex aequo boni ac mali ferunt.Deus quoque quaedam munera universo humano generi dedit, a quibus excluditur nemo. Nec enim poterat fieri, ut ventus bonis viris secundus esset, contrarius malis, communi autem bono erat patere commercium maris et regnum humani generis relaxari ; nec poterat lex casuris imbribus dici, ne in malorum improborumque rura defluerent. Quaedam in medio ponuntur.
Tam bonis quam malis conduntur urbes ; monumenta ingeniorum et ad indignos perventura publicavit editio ; medicina etiam sceleratis opem monstrat ; compositiones remediorum salutarium nemo suppressit, ne sanarentur indigni.
In iis exige censuram et personarum aestimationem, quae separatim tamquam digno dantur, non in his, quae promiscue turbam admittunt. Multum enim refert, utrum aliquem non excludas an eligas. Ius et furi dicitur ; pace et homicidae fruuntur ; sua repetunt etiam, qui aliena rapuerunt ; percussores et domi ferrum exercentes murus ab hoste defendit ; legum praesidio, qui plurimum in illas peccaverunt,proteguntur.
Quaedam non poterant ceteris contingere, nisi universis darentur ; non est itaque, quod de istis disputes, ad quae publice
invitati sumus. Illud, quod iudicio meo ad aliquem pervenire debebit, ei, quem esse ingratum sciam, non dabo." Ergo," inquit, " nec consilium deliberanti dabis ingrato nec aquam haurire permittes nec viam monstrabis erranti ? An haec quidem facies, sed nihil donabis ? " Distinguam istud, certe temptabo distinguere.
Beneficium est opera utilis, sed non omnis opera utilis beneficium est ; quaedam enim tam exigua sunt, ut beneficii nomen non occupent. Duae res coire debent, quae beneficium efficiant. Primum rei magnitudo ; quaedam enim sunt infra huius nominis mensuram. Quis beneficium dixit quadram panis aut stipem aeris abiecti aut ignis accendendi factam potestatem ? Et interdum ista plus prosunt, quam maxima ; sed tamen vilitas sua illis, etiam ubi temporis necessitate facta sunt necessaria, detrahit pretium.
Deinde hoc, quod potentissimum est, oportet accedat, ut eius causa faciam, ad quem volam pervenire beneficium, dignumque eum iudicem et libens id tribuam percipiensque ex munere meo gaudium, quorum nihil est in istis, de quibus loquebamur ; non enim tamquam dignis illa tribuimus, sed neclegenter tamquam parva, et non homini damus, sed humanitati.
Aliquando daturum me etiam indignis quaedam non negaverim in honorem aliorum, sicut in
petendis honoribus quosdam turpissimos nobilitas industriis sed novis praetulit non sine ratione. Sacra est magnarum virtutum memoria, et esse plures bonos iuvat, si gratia bonorum non cum ipsis cadit. Ciceronem filium quae res consulem fecit nisi pater ?Cinnam nuper quae res ad consulatum recepit ex hostium castris, quae Sex. Pompeium aliosque Pompeios, nisi unius viri magnitudo tanta quondam, ut satis alte omnes suos etiam ruina eius attolleret ? Quid nuper Fabium Persicum, cuius osculum etiam impudici denotabant, sacerdotem non in uno collegio fecit nisi Verrucosi et Allobrogici et illi trecenti, qui hostium incursioni pro re publica unam domum obiecerant ?