De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Dic enim cuilibet ex istis, qui rapto vivunt, an ad illa, quae latrociniis et furtis consecuntur, malint ratione bona pervenire : optabit ille, cui grassari et transeuntes percutere

quaestus est, potius illa invenire quam eripere ; neminem reperies, qui non nequitiae praemiis sine nequitia frui malit. Maximum hoc habemus naturae meritum, quod virtus lumen suum in omnium animos permittit ; etiam, qui non secuntur illam, vident.

Ut scias per se expetendam esse grati animi adfectionem, per se fugienda res est ingratum esse, quoniam nihil aeque concordiam humani generis dissociat ac distrahit quam hoc vitium. Nam quo alio tuti sumus, quam quod mutuis iuvamur officiis ? Hoc uno instructior vita contraque incursiones subitas munitior est, beneficiorum commercio.