De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quid mea interest, an recipiam beneficia ? Etiam cum recepero, danda sunt. Beneficium eius commodum spectat, cui praestatur, non nostrum ; alioquin nobis illud damus. Itaque multa, quae summam utilitatem aliis adferunt, pretio gratiam perdunt. Mercator
urbibus prodest, medicus aegris, mango venalibus ; sed omnes isti, quia ad alienum commodum pro suo veniunt, non obligant eos, quibus prosunt. Non est beneficium, quod in quaestum mittitur. " Hoc dabo et hoc recipiam " auctio est.Non dicam pudicam, quae amatorem ut incenderet reppulit, quae aut legem aut virum timuit ; ut ait Ovidius : Quae, quia non licuit, non dedit, illa dedit. Non immerito in numerum peccantium refertur, quae pudicitiam timori praestitit, non sibi. Eodem modo, qui beneficium ut reciperet dedit, non dedit.
Ergo et nos beneficium damus animalibus, quae aut usui aut alimento futura nutrimus ! Beneficium damus arbustis, quae colimus, ne siccitate aut immoti et neclecti soli duritia laborent !
Nemo ad agrum colendum ex aequo et bono venit nec ad ullam rem, cuius extra ipsam fructus est ; ad beneficium dandum non adducit cogitatio avara nec sordida, sed humana, liberalis, cupiens dare, etiam eum dederit, et augere novis ac recentibus vetera, unum habens propositum, quanto ei, cui praestat, bono futura sit ; alioqui humile est, sine laude, sine gloria, prodesse, quia expedit.
Quid magnifici est se amare, sibi parcere, sibi adquirere ? Ab omnibus istis vera beneficii
dandi cupido avocat, ad detrimentum iniecta manu trahit et utilitates relinquit ipso bene faciendi opere laetissima.Numquid dubium est, quin contraria sit beneficio iniuria ? Quomodo iniuriam facere per se vitanda ac fugienda res est, sic beneficium dare per se expetenda. Illic turpitudo contra omnia praemia in scelus hortantia valet ; ad hoc invitat honesti per se efficax species.
Non mentiar, si dixero neminem non amare beneficia sua, neminem non ita compositum animo, ut libentius eum videat, in quem multa congessit, cui non causa sit iterum dandi beneficii semel dedisse. Quod non accideret, nisi ipsa nos delectarent beneficia. Quam saepe dicentem audias :
" Non sustineo illum deserere, cui dedi vitam, quem e periculo eripui. Rogat me, ut causam suam contra homines gratiosos agam ; nolo, sed quid faciam ? Iam illi semel, iterum adfui." Non vides inesse isti rei propriam quandam vim, quae nos dare beneficia cogit, primum quia oportet, deinde quia dedimus ?
Cui initio ratio non fuisset praestandi aliquid, ei praestamus ob hoc, quia praestitimus ; adeoque ad beneficia nos non impellit utilitas, ut inutilia tueri ac
fovere perseveremus sola beneficii caritate, cui etiam infeliciter dato indulgere tam naturale est quam liberis pravis.Idem isti gratiam referre ipsos fatentur, non quia honestum est, sed quia utile. Quod non esse ita minore opera probandum est, quia, quibus argumentis collegimus beneficium dare per se rem expetendam esse, isdem etiam hoc colligimus.
Fixum illud est, a quo in cetera probationes nostrae exeunt, honestum ob nullam aliam causam, quam quia honestum sit, coli. Quis ergo controversiam facere audebit, an gratum esse honestum sit ? Quis non ingratum detestetur, hominem sibi ipsum inutilem ? Quid autem cum tibi narratur, " Adversus summa beneficia amici sui ingratus est," quomodo adficeris ? Utrum tamquam rem turpem fecerit, an tamquam rem utilem sibi et profuturam omiserit ? Puto, nequam hominem existimas, cui poena, non cui curatore opus sit ; quod non accideret, nisi gratum esse per se expetendum honestumque esset.
Alia fortasse minus dignitatem suam praeferunt et, an sint honesta, interprete egent. Hoc expositum est pulchriusque, quam ut splendor eius dubie ac parum luceat. Quid tam laudabile, quid tam aequaliter in omnium animos receptum quam referre bene meritis gratiam ?
Ad hoc, dic mihi, quae causa nos perducit ? Lucrum ? Quod qui non contemnit, ingratus est.
Ambitio ? Et quae iactatio est solvisse, quod debeas ? Metus ? Nullus ingrato ; huic enim uni rei non posuimus legem, tamquam satis natura cavisset.