De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Atqui ut scias rem per se expetendam esse bene facere, advenis modo in nostrum delatis portum, statim abituris, succurrimus ; ignoto naufrago navem, qua revehatur, et damus et struimus. Discedit ille vix satis noto salutis auctore et numquam amplius in conspectum nostrum reversurus debitores nobis deos delegat precaturque, illi pro se gratiam referant ; interim nos iuvat sterilis
beneficii conscientia. Quid ?cum in ipso vitae fine constitimus, cum testamentum ordinamus, non beneficia nihil nobis profutura dividimus ? Quantum temporis consumitur, quam diu secreto agitur, quantum et quibus demus ! Quid enim interest, quibus demus a nullo recepturi ?
Atqui numquam diligentius damus, numquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi remotis utilitatibus solum ante oculos honestum stetit, tam diu officiorum mali iudices, quam diu illa depravat spes ac metus et inertissimum vitium, voluptas. Ubi mors interclusit omnia et ad ferendam sententiam incorruptum iudicem misit, quaerimus dignissimos, quibus nostra tradamus, nec quicquam cura sanctiore componimus, quam quod ad nos non pertinet. At mehercules tunc magna voluptas subit cogitantem :
" Hunc ego locupletiorem faciam, et huius dignitati adiectis opibus aliquid splendoris adfundam." Si non damus beneficia nisi recepturi, intestatis moriendum sit !
"Dicitis," inquit, "beneficium creditum insolubile esse ; creditum autem non est res per se expetenda." Cum creditum dicimus, imagine et translation utimur ; sic enim et legem dicimus iusti iniustique regulam esse, et regula non est res per se expetenda. Ad haec verba demonstrandae rei causa descendimus ; eum dico creditum, intellegitur tamquam creditum. Vis scire ? Adicio insolubile, eum
creditum nullum non solvi aut possit aut debeat.Adeo beneficium utilitatis causa dandum non est, ut saepe, quemadmodum dixi, cum damno ac periculo dandum sit. Sic latronibus circumventum defendo, ut tuto transire permittatur ; reum gratia laborantem tueor et hominum potentium factionem in me converto, quas illi detraxero sordes, sub accusatoribus isdem fortasse sumpturus, cum abire in partem alteram possim et securus spectare aliena certamina ; spondeo pro iudicato et suspensis amici bonis libellum deicio creditoribus eius me obligaturus ; ut possim servare proscriptum, ipse proscriptionis periculum adeo.
Nemo Tusculanum aut Tiburtinum paraturus salubritatis causa et aestivi secessus, quoto anno empturus sit, disputat ; cum erit,[*]( cum erit O : cui e re sit Hosius: alii alia. ) tuendum est.