De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Haec quis aestimabit ? Quis dissimilibus beneficiis iubebit beneficia pensari ? " Donavi tibi domum." Sed ego tuam supra te ruere praedixi. " Dedi tibi patrimonium." Sed ego naufrago tabulam. "Pugnavi pro te et vulnera excepi." At ego vitam tibi silentio dedi. Cum aliter beneficium detur, aliter reddatur, paria facere difficile est.

Dies praeterea beneficio reddendo non dicitur, sicut pecuniae creditae ; itaque potest, qui nondum reddidit, reddere. Dic enim, intra quod tempus deprendatur ingratus.

Maxima beneficia probationem non habent, saepe intra tacitam duorum conscientiam latent ; an hoc inducimus, ut non demus beneficia sine teste ?

Quam deinde poenam ingratis constituimus ? Unam omnibus, cum disparia sint ? Inaequalem et pro cuiusque beneficio maiorem, aut minorem ? Age, intra pecuniam versabitur taxatio. Quid, quod quaedam vitae beneficia sunt et maiora vita ? His quae pronuntiantur

poena ? Minor beneficio ? Iniqua est. Par et capitalis ? Quid inhumanius quam cruentos esse beneficiorum exitus ?