De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
refert, quam benigne illud interpretetur iudex. Quid sit ingratus, nulla lex monstrat ; saepe et qui reddidit, quod accepit, ingratus est, et qui non reddidit, gratus.
De quibusdam et imperitus iudex demittere tabellam potest, ubi fecisse aut non fecisse pronuntiandum est, ubi prolatis
cautionibus controversia tollitur, ubi inter disputantes ratio ius dicit. Ubi vero animi coniectura capienda est, ubi id, de quo sola sapientia decernit, in controversiam incidit, non potest sumi ad haec iudex ex turba selectorum, quem census in album et equestris hereditas misit.Itaque non haec parum idonea res visa est, quae deduceretur ad iudicem, sed nemo huic rei satis idoneus iudex inventus est ; quod non admiraberis, si excusseris, quid habiturus fuerit difficultatis, quisquis in eiusmodi reum exisset.
Donavit aliquis magnam pecuniam, sed dives, sed non sensurus impendium ; donavit alius, sed toto patrimonio cessurus. Summa eadem est, beneficium idem non est. Etiamnunc adice : hic pecuniam pro addicto dependit, sed cum illam domo protulisset; ille dedit eandem, sed mutuam sumpsit aut rogavit et se obligari ingenti merito passus est. Eodem existimas loco esse illum, qui beneficium ex facili largitus est, et hunc, qui accepit, ut daret ?