De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Rationes autem multae mihi occurrunt, propter quas crimen hoc in legem cadere non debeat. Primum omnium pars optima beneficii periit, si actio sicut certae pecuniae aut ex conducto et locato datur. Hoc enim in illo speciosissimum est, quod dedimus vel perdituri, quod totum permisimus accipientium arbitrio ; si appello, si ad iudicem voco, incipit non beneficium esse, sed creditum.

Deinde cum res honestissima sit referre gratiam, desinit esse honesta, si necessaria est ; non magis enim laudabit quisquam gratum hominem, quam eum, qui depositum reddidit aut, quod debebat, citra iudicem solvit.

Ita duas res, quibus in vita humana nihil pulchrius est, corrumpimus, gratum hominem et beneficium ; quid enim aut in hoc magnificum est, si

beneficium non dat, sed commodat, aut in illo, qui reddit, non quia vult, sed quia necesse est ? Non est gloriosa res gratum esse, nisi tutum est ingratum fuisse.

Adice nunc, quod huic uni legi omnia fora vix sufficient. Quis erit, qui non agat ? Quis, cum quo non agatur ? Omnes sua extollunt, omnes etiam minima, quae in alios contulere, dilatant.