De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
si quis
sapientiam consecutus hanc patri tradiderit, etiamnunc disputabimus, an maius aliquid iam dederit, quam acceperat, cum vitam beatam patri reddiderit, acceperit tantum vitam ?" Sed patris," inquit, " beneficium est, quidquid facis, quidquid praestare illi potes." Et praeceptoris mei, quod institutis liberalibus profeci; ipsos tamen, qui tradiderunt illa, transcendimus, utique eos, qui prima elementa docuerunt, et quamvis sine illis nemo quicquam adsequi posset, non tamen, quantumcumque quis adsecutus est, infra illos est. Multum inter prima ac maxima interest, nec ideo prima maximorum instar sunt, quia sine primis maxima esse non possunt.